

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 1: Versus 11
Tu es Filius meus dilectus.[BEDA.]Non quod nesciebat docetur, sed nobis quod credere debeamus ostenditur, ipsum scilicet, etc., usque ad bene autem in specie columbae descendit Spiritus, quae simplex animal et sine felle: quia simplices quaerit, nec habitat in mentibus impuris.